Cosmus Med: Magn: Etruriae dux cum nobilissimis artificum omne genus operibus vrbem, et aulam suam magnificentissime exornasset : regias etiam aedes ad Caianam villam suis, & propriis ornamentis decorare institut, me igitur adhibuit pietorem, ut exemplaria effingerem nobilssimorum auleorum quibus parietes illarum aedium vestirentur. in quibus omne genus venationis, aucupii, piscatusque contineretur. Quod quidem opus quanta potut diligentia, & ingenii ui confeci. quod cum in pictura illa textisi satis probari cognouissem, enaxus sum etiam eadem illa cum omni suo ornatu minoribus lineamentis includere, & in aeneas tabulas effingi curare , ut elegantium, viror voluptati oculisque seruirem. opus arduum, & laboriosum: quod facile intelligent hi, qui ferarum, auium, piscium varietates, & naturas, & homenum ad eas captandas, ingenia, & artas secum reputauerint. Valete. Iohannes Stradensis Flandrius inuen: Philippus Galle sculp: et excud: 1578

Författare
Jan van der Straet
Språk
Latin
Förlag År Ort Om boken ISBN
Philippe Galle 1578 Belgien, Antwerpen? 55 pl. (kopparstick) Avl. 2:o 24 x 34 cm